image

image
image

zurück zur Chronik

1044, 25. Juli

[Wampach, 1935, Band 2, Nr. 262, SS. 379-380]

262 +

Mainz, 1044, Juli 25.

König Heinrich III. dotiert seine (zu Mainz im November 1043) zur Königin gekrönte Gemahlin Agnes mit der Abtei Sankt Maximin, verleiht der Abtei den königlichen Schutz, bestätigt die Ehrenrechte des Abtes bei Hofe und setzt die zum Unterhalt der Brüder, Armen und Kranken bestimmten Güter fest: darunter die Kirche von Diedenhofen (Diedenhown) und die Klosterkirchen nebst Zehnten zu Baustert (Bustat), Meispelt (Miesbrahl), Mertert (Marchediht), Dalheim (Dalheim), Frisingen (Frisinga), Wormeldingen (Mormirdinga), Trittling (Druhdildinga), Taben (Tavena), Schüttringen (Scitelinga), Mersch (Merske), Mamer (Mambra), Lintgen (Linnich, Lindiche), Everlingen (Everlinga), Feulen (Fula, Viulna).

- Data VIII. Kal(endas) Aug(usti) anno incarnationis Domini millesimo XLIIIIo, indictione XII., anno autem domni Heinrici tercii ordinationis eius XVIo, regni vero V; actum Mogoncie in Dei nomine; feliciter amen.

- Noch von STEINDORFF, Jahrbücher der deutschen Geschichte unter Heinrich III., I, S. 191 f. unbedenklich für echt gehalten und für die Verfassungsgeschichte verwertet, hat sie BRESSLAU, Königs- und Papsturkunden für das Kloster Sankt Maximin = Westdeutsche Zeitschrift, V, 1886, S. 42 f., gleich der inhaltlich ähnlichen Urkunde Ottos I. vom Jahre 962 (s. oben, nr. 170) als Fälschung dargetan. Bleibt das Stück für die aufgezählten Orte (im Koblenzer Chartular ist die Reihenfolge nicht gewahrt), wichtig, so fällt dessen Wert für die Verfassungs- und Klostergeschichte weg.

Originalurkunde in der Bibliothèque nationale zu Paris, lat. 9266, St. Maximin, nr. 32 (A).Chartular von Sankt Maximin im Staatsarchiv zu Koblenz, f. 42' (B).
 

ZYLLESlUS, Defensio abbatiac imp. s. Maximini, II, S.34, nr. 22. -. BEYER, Mittelrhein. Urkdbch. 1, S. 345, nr. 321. - M. G. DD. DH. III,. nr. 391, S. 541 (mit einschl. Literatur- und Druckvermerken). - Regest: GÖRZ, Mittelrhein. Regesten, I, S. 367, nr. 1291.

 (C.) In nomine sanctae et individuę trinitatis. Heinricus divina favente claementia rex. Cum regię dignitatis officium sit diversarum partium negotia pia sollicitudine previdere, maxime tamen et magis proprie illius aecclesię utilitatibus consulere nos decet in omnibus, per quam regni nostri statum confirmare et contectalem nostram dotali lęge et lęgitimo iure in regnum nobis associare et sublimare debemus. Quapropter fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum universitati notum esse volumus, qualiter nosde nostri statu regni traetantes dilectissimam nobis in Christo contectalem Agnetem [a) diese und die folgenden Ergänzungen aus B] cunctis regni nostri principibus electam et ręgali more ac pia omnium fidelium nostrorum devotione in Mogontîna civitate sollempniter consecratam et ręgalibus insignibus deeoratam ad honorem regni nostri sublimavimus et corroboravimus et secundum morem et institutionem piissimi genitoris nostri Chuonradi imperatoris invictissimi aliorumque predecessorum nostrorum Heinrici et trium Ottonum, Arnolfi, magni Karoli, Pippini,Dagoberti et aliorum regum et imperatorum usque ad nos cum abbatia sancti Maximini preciosissimi confessoris Christi, quę in suburbio Trevirorum sita est, quam Constantinus a et Helêna regina [in] Christo sacratissima in honorem sancti Iohannis apostoli et evangelistę primitus construxerant. Hâc igitur et cum omnibus rebus aecclesiis et possessionibus ad eam in quibuscumque [b) quibuscuque A, ohne Abkürzungszeichen] locis iuste et lęgaliter pertinentibus prefatam coniugem nostram Agnêtem scilicet nobis in Christo karissimam dotali lęge et lęgitima regni dote ad thron[u]m et honorem regni nostri dotavimus sublimavimus et confirmavimus ut sicut re vera per beatum Petrum apostolum et discipulos eius sanctissimos

Evcharivm, Valerivm, Maternvm in Treuirensi episcopio et inde per totam Galliam catholicę fidei primitus cępit pullulare et iniciare sacramentum, ita et per hanc predictam [c) pdictam A, ohne Abkürzungszeichen] abbatiam omnes ręges et imperatores cum suis coniugibus propagandę subolis incrementum et ręgię potestatis ac dignitatis semper percipiant testamentum. Decernimus etiam atque huius nostrę ręgię auctoritatis confirmamus edicto, ne eadem abbatia alicui sedi vel aecclesię famula aut appendex umquam subiaceat, sed sicut sub predecessorum nostrorum, sîc sub nostro quoque successorumque nostrorum mundiburdio libera semper permaneat, addentes videlicet et constituentes, ut Poppo eiusdem loci abbas suique successores prenominatę coniugi nostrę Agneti scilicet aliisque post illam ręginis in ręgali curia semper serviant et obsequantur; et quia sub Heinrico imperatore ea bona illis ablata sunt, unde ad militiam ire vel nobis in secundo semper anno ręgale servitium persolvere vel unde sê suosque victitasse videbantur [d) videbaut A, ohne Abkürzungszeichen], volumus atque constituimus, ut, q[uoti]esc[u]m[que a]d curiam ręgiam venerint sive vocati fuerint, de ręgia mensa pascantur et inter curiales et do[m]esticos ręgis et ręgênę non infimi semper habeantur, sicut revera magistros ac provisores illius aecclesię decet, per quam ręgum [et imperatorum coniuges in] regnum et imperium semper consecrari et confirmari videbuntur. Constituimus pretérea et ad prebendam fratrum inibi deo famulantium [specialiter] delegamus quicquid sub temporibus Karoli, prout ipse disposuit, aliorumque predecessorum nostrorum ręgum vel imperatorum ad peculiaritatem illorum pertinere cognovimus, id est has aecclesias: Gozoluesheim, Albucho, Wieldestein, Husun, Wienheim, Diedenhown, Winuelde insuper [omnes sancti Maximini aecclesias] cum decimis et decimationibus et omnes salicas decimationes, quas in usus hospitum peregrinorum ac pauperum destinamus, velquicquid in his locis habere videntur hactenus, hoc est Suaueheim, Euernesheim, Hesinesheim, Mannendal, Narheim, Apula, Als[ontia, Scheringesuelt, Buk]inhei[m, Symera], Basinbah, Ukinesheim, Gunthereshûsun, Ruosbah, Holzhusun, Dieffenbah, Sueppenh[usen], Riuenacho, Luouun, Ochisheim, Lieznih, Ratheresdorf, Bustat, Miesbraht, Buocheneburi, Folemaresbah, Decima [et [e) et fehlt in B; vor Vallis sind in B etwa fünf Buchstaben ausradiert] Vallis cum suis pertinenciis, Marchedith, Dalheim, Frisinga],Mormirdinga, Druhdildinga, Tauena, Scitelinga [f) Schiteringa B, das zuerst auf Frisinga folgte], Merske, Mambra, Linnich, Euerlinga et Fula, Arewilere, Wuindingun, vel quod in pago Sallingowe aut iuxta Metensem civitatem in villa W[ilre vel in ipsa urbe in vineis aut areolis aut agr]is habere videntur, et ultra Rhenum [g) h über die Zeile geschrieben] fluvium curtem quę Prichina dicitur cum omnibus ad eam pertinentibus quam ad sagîmen et femoralia mantelas et mensalia fratrum et ad susceptionem hospitum ac pauperum et [infirmorum curam specialiter con]st[ituimus at]q[ue firmamus.Et ne aliquis] s[u]ccessorum nostrorum ręgum vel imperatorum neque abbas quicquam de his rębus pręter hęreditaria illius aecclesię ministris beneficia alicui prestare vel a pprebenda [h) A] fratrum quoquo modo abalienare presumat, firmiter [precipimus et] precipiendo firmamus. Cuius rei testem cart[am hanc inde conscribi] et sigilli nostri impression iussimus insigniri.

 Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi. (M.)

 Eberhardus [i) die Rekognitionszeile folgt unmittelbar der Signumzeile; das Rekognitionszeichen steht nicht hinter, sondern unter der Rekognitionszeile vor dem Siegel] cancellarius vice domni Bardonis archicancellarii recognovi. (SR.) (SI.) [k) s. die Vorbemerkung].

Data VIII. kal. aug. anno incarnationis domini millesimo XLIIIIͦ, indictione XII, anno autem domni Heinrici tercii ordinationis eius XVIͦ, regni vero V; actum Mogoncie; in dei nomine fęliciter amen.


Monumenta Germaniae Historica Digital

 391. (Unecht)

Heinrich bestätigt der von ihm seiner Gemahlin Agnes verliehenen Abtei St. Maximin bei Trier den königlichen Schutz und die Ehrenrechte des Abtes bei Hofe und den Besitz der zum Unterhalt der Brüder, Armen und Kranken bestimmten Güter.

Mainz 1044 Juli 25.

Angebliches Originaldiplom, geschrieben um 1116, im Cod. lat. 9266 der Nationalbibliothek zu Paris (A). – Kopialbuch von St. Maximin aus dem Anfang des 13. Jh. f. 39' im Staatsarchiv zu Koblenz (B).

Zyllesius Defensio 2, 34 nº 22 aus A = Lünig RA 16 a, 269 nº 208 = Heumann 15 Comm. de re dipl. imperatricum 181 = Hontheim Hist. Trevir. 1, 380 nº 241 = (Winckelmann) Hist. hospitalis s. Elisabethae 43 nº 4. – Gudenus CD. Mogunt. 3, 1039 nº 611 aus A. – Beyer Mittelrhein. UB. 1, 374 nº 321 aus B. – Facsimilefragm in Acta SS. april. 2, Taf. 5. – Böhmer Reg. 1521. – Stumpf Reg. 2264.

Daß das noch von Steindorff Jahrb. 1, 194 f. für echt gehaltene und sogar für die Geschichte der Kanzlei Heinrichs III. verwertete D. 391, indem er a. a. O. 349 aus ihm einen zweiten Kanzler des Namens Eberhard entnahm (vgl. dazu auch Ficker Beiträge 2, 186), vielmehr zu den bekannten St. Maximiner Fälschungen gehört, und zwar zu dem engeren Kreis der angeblichen Verleihungen Ottos I. für Adelheid DO. I. sp. 442 und Heinrichs IV. für Bertha Stumpf Reg. 2694, mit denen es auch vielfach gleichlautet, hat Bresslau in der Westdeutschen Zeitschr. 5, 37 ff. erwiesen.

Der um das J. 1116 tätige Fälscher hat bei der Herstellung seines Machwerkes mehrere Urkunden Heinrichs III. benutzt und ineinander verarbeitet, ohne Anstoß daran zu nehmen, daß er dadurch in Widersprüche geriet, nämlich ein aus dem Spätjahr 1042 herrührendes Diplom, dem er die Signumzeile mit dem Monogramm und die Rekognitionszeile mit dem Rekognitionszeichen in der dem EA geläufigen Form (vgl. DD. 96 bis 98) entlehnte, ferner ein zweites Diplom aus dem J. 1044, dem er die Datierung in der Formulierung des AA nicht ohne willkürliche Veränderungen entnahm.

Auf eine Vorlage aus dieser Zeit weisen auch Anklänge an die Arenga des D. 123 und an die Promulgatio des D. 127 hin. Dagegen stammt die Korroborationsformel aus einem Diplom Heinrichs IV. Auch bestehen in dieser Fälschung Beziehungen zu dem gleichfalls gefälschten DO. II. 160 für Kloster Rasdorf (vgl. D. 262); auf eine ältere Vorlage aus der ottonischen Zeit weist auch das Chrismon.

Daß der Ausstellungsort Mainz in der Datierung eine willkürliche Veränderung oder Erfindung des Fälschers ist, hat schon Müller Itinerar 51 Anm. 1 gezeigt.

Über das falsche Siegel s. Bresslau im N. Archiv 6, 568 und Posse Kaisersiegel 5, 112 nº 8; Abb. 2, Taf. 40 nº 3.


[Zyllesius, 1638, 2, S.34, Nº 22]





 

[Beyer Urkundenbuch I, S. 349, Nr. 300]

321. König Heinrich III. bewidmet seine Gemahlin mit der Abtei S. Maximin, bestätigt der letzteren Freiheiten und Besitzungen, und begabt sie mit neuen. 1044, den 25. Juli.

I. n. s. e. i. t. Henricus diuina fauente elementia rex. Cum regie dig-
nitatis officium sit. diuersarum partium negocia pia sollicitudine preuidere.
maxime tarnen et magis proprie iilius ecclesie utilitatibus consulere nos decet
in omnibus. per quam regni nostri statum confirmare et contectalem nostram do-
tali lege et legitimo iure in regnum nobis assoeiare et sublimare debemus. Qua
propter fidelium nostrorum tarn presentium quam futurorum uniuersitati notum
esse uolumus. qualiter nos de nostri statu regni tracetantes. dilectissimam nobis
in Christo contectalem Agnetem a cunetis regni nostri principibus electam et
regali more ac pia omnium fidelium nostrorum deuotione in Mogontia ciui-
tate solempniter consecratam et regalibus insignibus decoratam. ad honorem
regni nostri sublimauimus et corroborauimus. et seeundum morem et institu-
tionem piissimi genitoris nostri Chonradi imperatoris inuictissimi aliorumque
predecessorum nostrorum Henrici et trium Ottonmn. Arnulf, magni Caroli.
Pippini. Dagoberti. et aliorum regum et imperatorum usque ad nos. cum
abbatia s. Maximini preciosissimi confessoris Christi, que in suburbio Tre-
uirorum sita est. quam Constantinus et Helena regina in Christo sacratissima
in honorem s. Iohannis apostoli et euangeliste primitus construxerant. Hanc
igitur et cum omnibus rebus, ecclesiis et possessionibus ad eam in quibus-
cunque locis iuste et legaliter pertinentibus praefatam coniugem nostram Ag-
netem scilicet nobis in Christo karissimam dotali lege et legitima regni dote
ad thronum et honorem regni nostri dotauimus. sublimauimus et confirma-
uimus. ut sicut reuera per b. Petrum apostolum et discipulos eius sanctissi-
mos Eucharium. Ualerium. et Maternum in Treuirensi episcopio et inde per
totam Galliam catholice fidei primitus coepit pullulare et initiare sacramen-
tum. ita et per hanc predietam abbatiam omnes reges et imperatores cum
suis coniugibus propagande sobolis incrementum et regie potestatis ac dignitatis
semper percipiant testamentum. Decernimus etiam atque huius nostre regie
auctoritatis confirmamus edicto. ne eadem abbatia alicui sedi uel ecclesie famula
aut appendex unquam subiaceat. sed sicut sub predecessorum nostrorum sic
sub nostro quoque successorumque nostrorum mundiburdio libera semper per-
maneat. addentes uidelicet et constituentes. ut Poppo eiusdem loci abbas sui-
que suceessores prenominate coniugi nostre Agneti seilicet. aliisque post
illam reginis in regali curia semper seruiant et obsequantur. Et quia sub
Henrico imperatorc ea bona Ulis ablata sunt, unde ad militiam ire uel nobis
in secundo semper anno regale seruitium persoluere. uel unde se suosque
uictitasse uidebantur. uolumus atque constituimus. ut quocienseunque ad cu-
riam regiam uenerint. siue uocati fuerint. de regia mensa pascantur et inter
curiales et domesticos regis ac regine non infimi semper habeantur. sicut
reuera magistros ac prouisores illius ecelesie decet. per quam regum et im-
peratorum coniuges in regnum et imperium semper consecrari et confirmari
uidebuntur. Constituimus preterea et ad prebendam fratrum inibi deo fa-
mulantium specialiter delegamus. quiequid sub temporibus Caroli. prout ipse
disposuit. aliorumque predecessorum nostrorum regum uel imperatorum ad pe-
culiaritatem illorum pertinere cognouimus. id est. has ecclesias cum uillis. Gozol-
uesheim. Albucha. Winheim. Wildestein. Husun. Didenhouen. Winuelde.
insuper omnes s. Maximini ecclesias cum decimis et decimationibus. et om-
nes salicas deeimationes quas in usus hospitum. peregrinorum ac pauperum
destinamus. uel quiequid in bis locis habere uidentur hactenus. hoc est.
Swapheim. Eurnesheim. Hesinesheim. Manneldal. Narheim. Apula. Al-
sontia. Scheringesuelt. Bukinheim. Symera. Basinbach. Vkinhesheim. Gun-
thereshusen. Rusbah. Holzhusin. Difenbach. Suueppenhusen. Riuenacha.
Louia. Okisheim. Lezenich. Rateresdorph. Bustat. Meisbraht. Buchene-
bure. Folemaresbach. Decima. Uallis. cum suis pertinentiis. Marchedith.
Daleheim. Frisinga. Schiteringa. Mumirdinga. Drudelinga. Tauena. Mer-
sche. Mambra. Lindiche. Viulna. Euerlinga. Arevilre. Windingun. uel
quod in pago Salingowe aut iuxta Metensem. ciuitatem in uilla Wilre. uel in
ipsa urbe. in uineis aut areolis. aut agris habere uidentur. et ultra Rhenum
fluuium curtem. quae Prichena dicitur. cum omnibus ad eam pertinentibus.
quam ad sagimen et femoralia. mantellas et mensalia fratrum. et ad suscep-
tionem hospitum ac paupemm ac infirmorum curam specialiter constituimus
atque firmamus. Et ne aliquis successorum nostrorum. regum uel imperato-
rum neque abbas quicquam de his rebus preter hereditaria illius ecelesie
ministris beneficia. alicui prestare. uel a prebenda fratrum quoquo modo
abalienare presumat. firmiter precipimus. et precipiendo firmamus. Cuius
rei festem kartam hanc inde conscribi et sigilli nostri impressione iussimus
insigniri.

Signum domni Henrici tertii regis inuictissimi.
Euerhardus cancellarius uice domni Bardonis archicancellarii recognoui.

Data VIII. Kal. Aug. anno incarnationis dominice M. XL.IIII. indic-
tione XII. anno autem domni Henrici tertii ordinationis eius XVI. regni
uero V. Actum Mogontie. in dei nomine feliciter. Amen.

Aus dem  Maximiner Maniscript in Berlin.

zurück zur Chronik


 
image
 
image
image
image